1630
(13: 75; 16)
Statuto dell'Arte dei dottori, giudici e notai
A c. 1r: "In Dei nomine, amen. In nomine Domini nostri Yhesu Christi et Eius
gloriose matris virginis Marie et gloriosorum confessorum sancti Alberti et sancti Petri
protectorum et defensorum Comunis et populi Terre Collis. Animadvertens generale Consilium
Populi Terre Collis vallis Else omnes principales artes dicte Terre, ut iustitia suadet,
esse bene ordinatas et vivere sub iustis legibus et statutis et quod equum, dignum et iustum
esset quod doctores, iudices et notarii dicte Terre viverent etiam ordinate, cum ordo
quamlibet rem modificet et decoret et sub bonis et iustis legibus ut faciunt omnes similes
doctores, notarii et fideles christiani in quibuscumque bonis locis ideo per prefatum
generale Consilium dicte Terre Collis de anno Domini MCCCCCV, die vero [vacat], mensis
[vacat], fuit solempniter decretum et deliberatum quod fiat matricula et reforma in dicta
Terra Collis Universitatis omnium doctorum, iudicum et notariorum dicte Terre et pro
perfectione et executione dicte matricule et reforme decretum fuit quod per tunc magnificos
dominos priores eligerentur sex boni et providi viri dicte Terre qui haberent plenam
potestatem, auctoritatem et bailiam aciendi dictam matriculam et reformam et statuendi et
reformandi et imbursandi prout portunum et iustum fuerit, qui domini priores, pro executione
dicte deliberationis et decreti et virtute auctoritatis eis attribuite per dictum decretum
et servatis servandis, nominaverunt et elegerunt in reformatores et statutarios dicte
matricule et Universitatis infrascriptos providos viros videlicet eximium legum doctorem
dominum Benedictum de Pichonibus et spectabiles viros ser Emanuelem de Pillicionibus, ser
Tommasum Liurotti Augustini, Simonem Tommasii Nannis, Iohannem Mattei magistri Iohannis,
Albertum ser Iohannis Papi. Qui providi viri sic electi ad reformandum, statuendum et
imbursandum et dictam matriculam et Universitatem perficiendum insimul congregati in sala
palatii magnificorum dominorum priorum dicte Terre, ipsorum nemine deficiente et
discrepante, pro predictis exequendis et dicto eorum officio exercendo habito infra se super
predictis et infrascriptis solepni et matura deliberatione et tractatum vigore auctoritatis
et balie supra eis concesse a dicto generali Consilio, dato et misso inter eos partito ad
fabas nigras et alba ut moris est et legiptime obtento ipsorum nemine discrepante,
reformaverunt, imborsaverunt, statuerunt et ordinaverunt et infrascripta statuta,
ordinamenta et provisiones decreverunt". Reg. in perg.
leg. in cuoio
cc. 15
scritte
|
1506
|